AMANA

AMANA
I.
AMANA
Insul. Americae Septentrionalis, una ex Lucaiis, sub Anglorum dominio.
II.
AMANA
mons Ciliciae, qui et Amanus dicitur, et Α῎μανον Stephano. Alii putant esse montem Cappadociae. Lucan. l. 3. v. 244.
Cappadoces, duri populus nunc cultor Amani.
De Ciliciae monte Amano multi Solomonem egisse volunt cum dicit, Cantic. c. 4. v. 8. mecum a Libano sponsa, mecum a Libano venies, contemplaberis a vertice Amana, a vertice Senir, et hermon, e lustris leonum, e montibus Pantherarum. Quibus in speciem non parum favet, quod mons Amanus abundat feris. Cervorum e monte Amano Aelianus ita meminit, l. 5. de Anim. c. 56. Οι εν Σύροτε ἔλαφοι γίνονται μὲν ενὄρεϚι μεγίςτοις, Α᾿μάνῳ τε καὶ Λ.βάνῳ καὶ Καρμήλῳ. Et Oppianus Κυνηγ. 3. memorat lupi genus plane eximii, densis
pilis, labiisaeneis, immensô robore praediti, degentis super nivosa Tauri iuga,
Κίλικάς τε πάγους, καὶ πρῶνας Α᾿μάνου.
Et Val. Flac. l. 1. Argon. v. 488. s. tigridum venationes circa montem Amanum ita describit eleganter, uti solet, in his:
---- Haud aliter saltus, vastataque pernix
Venator cum lustra fugit: dominosque timentem
Urget equum, teneras complexus pectore tigres
Quas astu rapuit pavidô, dum saeva relictis
Mater in adverso catulis venatur Amano.
Proinde, dum Ciliciam provinciam administrabat Cicero, a Cecilio rhetore rogatus est, ut exinde Romam, ad ludos, pantheras ad se mitteret. Ita habet Plut. in Cicerone. Κεκιλίου δὲ τȏυ ρ´ήτορος δεομένου παρδάλεις ἀντῷ πρός τινα θέαν είς Π῾ώμην εν Κιλικίας ἀποτεῖλαι. Sed Κοιλίου legendum pro Κεχιλίου. Ad Caelium enim e Cilicia scribit Cicero l. 2. ep. 11. De pantheris, per cos qui venerari solent, dgitur mandatô meô diligenter. Et statim sequitur iocus, quem Plut. ibidem refert, de fuga Pantherarum e Cilicia in Cariam, querentium, nihil cuiquam insidiarum in Ciceronis provincia, nisi sibi, fieri. Tamen Amana apud Salomonem non potest esse Ciliciae Amanus. Primo, Quia in Iudaea et vicinis locis est scena sacra dramatis. Secundo, Quia Libanus, Amana, Senir, et Hermon usurpantur ut Synonyma. Itaque, ut Hermon et Senir, ita etiam Amana est pars Libani montis, e quâ oritur fluv. eiusdem nominis; qui b. et m. permutatis, etiam Abana dicitur in Ebraeo textu. 2 Reg. c. 5. v. 12. Sed Chaldaeus interpres habet Amana. Interim vero tam Ciliciae mons Amanus, quam Libani pars Amana, a firmitate nomen habent. Id enim Ebraeis est aman, ac proinde Lucano durus dicitur. nam quod Amanum dici volunt, quia Orestes εν τούτῳ τῷ ὄρει τῆς μανίας την` λῦϚιν ἐυρε, ridiculum est, inquit Vir magnus de Phoen. Solon. l. 1. c. 5. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Amana — may refer to:* Amana Corporation * Amana Mutual Funds Trust * Amana Colonies * Amana (bible) the Abana river * Amana Academy a charter school in Roswell, Georgia * The Amana plane crash near Perth, Western Australia that killed 29 people in 1950 …   Wikipedia

  • amâna — AMÂNÁ, amấn, vb. I. tranz. 1. A trece la îndeplinirea unei acţiuni într un moment ulterior celui stabilit iniţial. 2. A purta cu vorba pe cineva. – A3 + mâne (= mâine). Trimis de cata, 07.01.2009. Sursa: DEX 98  AMÂNÁ vb. 1. (Transilv.) a… …   Dicționar Român

  • Amana — ist ein weiblicher Vorname, der auf keltische und arabische Wurzeln zurückgeht. Im Keltischen bedeutet Amana „Bach“. Früher wurden daher viele Flüsse ganz einfach Amana oder Anisa genannt. Im Arabischen bedeutet Amana Ehrlichkeit und Treue. Der… …   Deutsch Wikipedia

  • Amaná — Saltar a navegación, búsqueda Amaná …   Wikipedia Español

  • AMANA — (Heb.אֲמָנָה), mountain mentioned in Song of Songs 4:8. As it is referred to together with the Senir and Hermon mountains, it was apparently situated in southern Syria and should be distinguished from Mount Amanus farther to the north. Its marble …   Encyclopedia of Judaism

  • Amanā — Amanā, Insel, eine der Bahamas, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Amana [1] — Amana, Fluß, s. Chrysorrhoas …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Amana [2] — Amana, kommunistische deutsche Kolonie im nordamerikan. Staat Iowa, westlich von Iowa City, 1855 von aus den Inspirationsgemeinden (s. d.) hervorgegangenen Amanitern gegründet, besteht aus 7 Ortschaften mit über 2000 Einw., die durch Ackerbau und …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Amana — Sp Amanà Ap Amana L JAV (Ajova); u. Š Venesueloje …   Pasaulio vietovardžiai. Internetinė duomenų bazė

  • amâná — vb., ind. prez. 1 sg. amấn, 3 sg. şi pl. amấnã; conj. prez. 3 sg. şi pl. amấne; ger. amânấnd …   Romanian orthography

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”